Note 38 — BOERHAAVE.
Reading edition
"Aetas, labor, corporisque opima pinguetudo, effecerant, ante annum, ut inertibus refertum, grave, hebes, plenitudine turgens corpus, anhelum ad motus minimos, cum sensu suffocationis, pulsu mirifice anomalo, ineptum evaderet ad ullum motum. Urgebat praecipue subsistens prorsus et intercepta respiratio ad prima somni initia; unde somnus prorsus prohibebatur, cum formidabili strangulationis molestia. Hinc hydrops pedum, crurum, femorum, scroti, praeputii, et abdominis. Quae tamen omnia sublata. Sed dolor manet in abdomine, cum anxietate summa, anhelitu suffocante, et debilitate incredibili; somno pauco, eoque vago, per somnia turbatissimo; animus vero rebus agendis impar. Cum his luctor fessus nec emergo; patienter expectans Dei jussa, quibus resigno data, quae sola amo, et honoro unice."—Orig. Edit.