Note 36 — SERMON III. CONCLUSIONS FROM THE TRUE IDEA OF PROPHECY. Rev. xix. 10.
Reading edition
Est autem Quaternio iste regnorum Danielis (quod imprimis observari velim) CHRONOLOGIA QUÆDAM PROPHETICA, non tam annorum quàm regnorum intervallis distincta, ubi regnorum in præcipuâ orbis terrarum parte, simul ecclesiam et populum Dei complexâ, sibi invicem succedentium serie, monstratur tempus quo Christi regnum à tot seculis promissum et primùm inchoandum sit, idemque demum certis temporibus consummandum.
—Ex his, quæ dicta sunt, ratio elucet, quare, ex omnibus mundi regnis, quatuor hæc sola selegit Spiritus sanctus, quorum fata tam insigni ornaret prophetiâ; nempe quia ex his solis inter omnia mundi regna periodus temporum ejusmodi contexi potuit, qua rectâ serie et ordinatâ successione perduceret ad tempora et momenta regni Christi. Non verò quia nulla istis paria imperia, forsan et aliquibus majora, per omnia secula orbis visurus esset. Nam neque Saracenorum olím, neque hodie Turcarum, neque Tartarorum regna ditionis amplitudine Persico aut Græco, puto nec Assyrio, quicquam concedunt; imò, ni fallor, excedunt. Mede’s Works, B. III. p. 712. Lond. 1672.