Note 14 — THE CHARACTER OF POLYBIUS, AND HIS WRITINGS.
Reading edition
Our author recollected the following panegyric on Pope Nicholas, in the Dedication of Casaubon’s edition of Polybius, to Henry IV. of France:
“Quum enim a pluribus retro sæculis, in principum animis, toto Occidente, amor politioris literaturæ et Græci sermonis excoluisset; accidit non sine numine profecto, ut circa illa ipsa tempora Byzantinæ cladis, et paullo ante, summi in Europa viri et principes generossissimi hunc veternum ceu virgula divina tacti, opportune excuterent, et ad bene merendum de studiis politioribus et de linguis, ardore incredibili accenderentur. Prima terrarum Italia ad hanc palmam occupandam, è diuturno torpore tunc demum expergefacta, sese concitavit, et nationibus aliis per Europam, exemplum quod imitarentur præbuit. In ipsa verò Italia, ad certamen adeo gloriosum, Nicolaus Quintus Pontifex Maximus, in cujus extrema tempora Byzantini imperii eversio incidit, princeps, quod equidem sciam, signum sustulit. Nam et literarum dicitur fuisse intelligentissimus; et, quod res arguit, earum amore erat flagrantissimus. Primus hic, illa ætate, libros antiquorum scriptorum sedulo conquirere curæ habuit; magnamque earum copiam in Vaticanam intulit; primus cum assiduis hortatibus, tum ingentibus etiam propositis præmiis, ad meliorem literaturam è tenebris oblivionis in lucem revocandam, homines Italos stimulavit: primus, Græcæ linguæ auctores omnis sincerioris doctrinæ esse promos condos qui uon ignoraret, ut Latino sermone exprimerentur, vehementissime optavit, et efficere contendit.”