Note 47 — TO THE MOST HONOURABLE JOHN, LORD MARQUIS OF NORMANBY, EARL OF MULGRAVE,[28] &c. AND KNIGHT OF THE MOST NOBLE ORDER OF THE GARTER.
Reading edition
This is disputed by the learned Heyne. "De consilio quod poeta in Æneide conscribenda sequutus sit, et de fine, quem propositum habuerit, multa varii comminiscuntur. Nihil quidem magis alienum esse potest ab epico carmine quam allegoria; jugulat enim totam ejus vim, rerum et hominum dignitatem attenuat, gratum animi errorem excutit, et æstum inter legendum refrigerat, voluptatemque omnem intercipit. Certatim tamen viri docti argutiis suis Æneæ personam nobis eripere, et Augustum submittere allaborarunt. Etiam ex parata nova in Latio sede miseros Trojanos exturbarunt; adumbratum esse a poeta novum tum Romæ constitutum unius principatum. Simili acumine alii arcana, nescio quæ, dominationis Augusteæ consilia, in Æneide condenda deprehendere sibi visi sunt. Ita Spencius, elegantis ingenii vir, [Polymetis, Dial. iii. p. 17. sqq.] πολιτικόν epos esse Æneidem sibi persuasum habebat; neque aliud quicquam poetam spectasse, quam ut animis libertatis ereptæ desiderio ægris fomenta admoveret, et novum principem approbaret. Nihil tamen Æneæ personam, fortunam, facta, et fata habere videas, quod ei consilio respondeat; nullus in Æneide populus est liber, qui dominum accipiat; nulla regni seu imperii, monarchiam vocamus, bona videas exposita aut commendata; verbo nihil occurrit, quo libertatis amore contacti animi adduci aut allici possint, ut a bono principe malint tuto regnari quam cum libertatis vano nomine paucorum potentium dominatione vexari. In Juliæ gentis honorem, quæ ab Iulo Æneæ filio originem ducere videri volebat, nonnulla passim suaviter memorari, ad Augusti laudes ingeniose alia inseri, ipsa carminis lectione manifestum sit, et a veteribus quoque Grammaticis jam monitum est locis pluribus; sed, quantam vim ea res ad dominationem Augusti commendandam habere potuerit, mihi non satis constare lubenter fateor. Neque, si nova Æneæ sedes in Latio divinis humanisque juribus vallata fuerit, quale inde propugnaculum novo Augusti regno partum sit, intelligo; ut adeo, si demonstrari hoc possit, poetæ consilium illud in Æneide condenda propositum fuisse, parum feliciter eum in eo perficiendo et exsequendo versatum videri dicerem.
"In eandem tamen opinionem jam ante Spencium inciderat vir doctus inter Francogallos, [L'Abbé Vatry,] qui imprimis similitudinem inter Æneæ et Augusti personam et fortunam diserte persequitur. Ingeniose eum ludere non neges; et convenit ei cum multis aliis doctis viris, qui opinantur, Augustum sub Æneæ persona esse adumbratum; eo referunt multa alia. Videas nonnullos tam egregie sibi placere in hoc invento, ut undique conquirant et venentur ea, quæ ad Augustum accommodari possint. Sic oris dignitas (lib. i. 589, Os humerosque deos.) cum assentatione in Augustum memorata est. Ignoscenda hæc putem alicui ex media assentatorum turba, qui Æneide lecta unam vel alteram Æneæ laudem ad Augustum traheret, ut Principi palparet. Sed, ut Maro tam dissimiles personas, fortunas, virtutes et facta ac res gestas, inter se comparare voluerit, mihi quidem, si ejus judicium et elegantiam recte teneo, parum probabile videtur. Sapientior erat poeta, et rei poeticæ intelligentior, quam ut talem cogitationem in animum admitteret. Nam præterquam quod Æneæ characterem non invenit, sed ab aliis jam traditum accepit, circumspiciendæ erant a poeta virtutes Æneæ ejusmodi, quæ in epico argumento vim et splendorem haberent, et factorum, quæ enarranda erant, causas idoneas suppeditarent. Quod si ille studium suum ponere voluisset maxime in hoc, et Æneas Augusto assimularetur, quam multa et quam parum consentanea epicæ narrationi, argumento, operis characteri, temporum rationi, illaturus in carmen suum fuisset!
"Eadem fere via carmen πολιτικόν conditum a poeta visum jam olim erat R. Patri le Bossu, ut Romanos partim ad amplectendum et probandum præsentem rerum statum adducere, partim Augustum ad moderationem ac clementiam adhortari, et a dominationis libidine et impotentia revocare voluerit. Sed nec huic consilio ulla ex parte respondet Æneidis sive argumentum sive tractatio: profugus ex urbe incensa Æneas novam sedem quærit, armis vim illatam propulsat, et sic porro; quid tandem his inest, quod ad imperandi artes ac virtutes spectet? Fabulæ tamen Virgilianæ universe inesse, et in singulis carminis partibus aut locis ac versibus occurrere talia, quæ principibus pro salubribus præceptis commendari possint, nemo neget; quin potius inter utilitates, quæ poetarum carminibus debentur, præcipue hoc commemorandum est. Verum non propterea dici potest ac debet, in condendo carmine et in fabula deligenda et ordinanda tale præceptum propositum poetæ fuisse, cujus explicandi caussa narrationem institueret. Narrare ille voluit ac debuit rem magnam et arduam et mirabilem. Quod narratio illa, et delectatio quæ inde accipitur, cum utilitate ad omnes hominum ordines, inprimisque ad principum animos conjuncta est, hoc epicæ narrationi per se consentaneum est; ipsa enim rei natura ita fert, ut magnorum virorum facta magna et præclara sine summo ad hominum animos, mores ac virtutem, fructu exponi et narrari nequeant, multo magis si cum sententiarum splendore et orationis ornatu instituta sit narratio." Virg. a C. G. Heyne. Disquisit. i. de Carm. Epico.