Note 26 — TRANSLATIONS FROM JUVENAL. (continued 2)
Reading edition
Horatii Persiique Satyras Isaacus Casaubonus et Daniel Heinsius certatim laudibus extulere, ac Persium ille suum tantopere adornavit, ut nihil Horatio, nihil Juvenali præter indignationem reliquisse videatur; hic verò Horatium curiosè considerando tam admirabilem esse docuit, ut plerisque jam in Persio nimia Stoici supercilii morositas jure displiceat. Juvenalis ingenium ambo quidem certè laudaverunt, sic tamen ut in eo sæpe etiam Rhetoricæ arrogantiæ quasi lasciviam, ac denique declamationem potiùs quàm Satyram esse pronunciaverunt.