Note 9 — Chapter II · ROMAN AND GREEK ACCOUNTS OF THE NORTHMEN.
Reading edition
“Recursabat quippe in animos illa sub Divo Probo et paucorum ex Francis captivorum incredibilis audacia et indigna felicitas, qui a Ponto usque correptis navibus Græciam Asiamque populati nec impune plerisque Libyæ littoribus appulsi ipsas postremo, navalibus quondam victoriis nobiles ceperant Syracusas, et immenso itinere pervecti Oceanum, qua terras irrupit intraverant atque ita eventu temeritatis ostenderant nihil esse clausum piraticæ desperationi quo navigiis pateret accessus” (Eumenius Panegyr. Const. Cæs. xviii. circ. A.D. 300)