← Table of contents
The Viking Age. Volume 1 (of 2)

Note 5 — Chapter II · ROMAN AND GREEK ACCOUNTS OF THE NORTHMEN.

Reading edition

“Hujus est civitatis longe amplissima auctoritas omnis oræ maritimæ regionum earum, quod et naves habent Veneti plurimas, quibus in Britanniam navigare consuerunt, et scientia atque usu nauticarum rerum reliquos antecedunt, et in magno impetu maris atque aperto, paucis portibus interjectis, quos tenent ipsi, omnes fere qui eo mari uti consuerunt, habent vectigales” (Gallic War, iii. c. 8).

“Namque ipsorum naves ad hunc modum factæ armatæque erant; carinæ aliquanto planiores, quam nostrarum navium, quo facilius vada ac decessum æstus excipere possent; proræ admodum erectæ, atque item puppes ad magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatæ; naves totæ factæ ex robore ad quamvis vim et contumeliam perferendam; transtra pedalibus in latitudinem trabibus confixa clavis ferreis digiti pollicis crassitudine; ancoræ pro funibus ferreis catenis revinctæ; pelles pro velis alutæque tenuiter confectæ, hæ sive propter lini inopiam atque ejus usus inscientiam, sive eo, quod est magis verisimile, quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus ventorum sustineri, ac tanta onera navium regi velis non satis commode posse arbitrabantur. Cum his navibus nostræ classi ejusmodi congressus erat, ut una celeritate et pulsu remorum præstaret; reliqua, pro loci natura, pro vi tempestatum, illis essent aptiora et accommodatiora. Neque enim his nostræ rostro nocere poterant (tanta in his erat firmitudo), neque propter altitudinem facile telum adjiciebatur, et eadem de causa minus commode copulis continebantur. Accedebat, ut, cum sævire ventus cœpisset et se vento dedissent, et tempestatem ferrent facilius, et in vadis consisterent tutius, et ab æstu relictæ nihil saxa et cautes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus casus erat extimescendus” (c. 13).

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings