Note 46 — Chapter X
Reading edition
De Baptismo Adultorum: “Amentes et furiosi non baptizentur, nisi tales a nativitate fuerint: tunc etiam de iis judicium faciendum est, quod de infantibus atque in fide Ecclesiæ baptizari possunt. Sed si dilucida habeant intervalla, dum mentis compotes sunt, baptizentur, si velint. Si vero antequam insanirent, suscipiendi Baptismi desiderium ostenderint, ac vitæ periculum immineat, etiamsi non sint compotes mentis, baptizentur. Idemque dicendum est de eo, qui lethargo aut phrenesi laborat, ut tantum vigilans et intelligens baptizentur, nisi periculum mortis impendeat, si in eo prius apparuerit Baptismi desiderium.”