← Table of contents
The Trial of Jesus from a Lawyer's Standpoint, Vol. 2 (of 2)

Note 150 — Chapter I

Reading edition

M. Dic, quæso, num te illa terrent? Triceps apud inferos Cerberus? Cocyti fremitus? travectio Acherontis?

"Mento summam aquam attingens enectus siti, Tantalus, tum illud quod, Sisiphus versat Saxum sudans nitendo neque proficit hilum,"

fortasse etiam inexorabiles judices Minor et Rhadamanthus? apud quos nec te L. Crassus defendet, nec M. Antonius; nec, quoniam apud Græcos judices res agetur, poteris adhibere Demosthenen; tibi ipsi pro te erit maxima corona causa dicenda. Hæc fortasse metuis, et idcirco mortem censes esse sempiternum malum. A. Adeone me delirare censes, ut ista esse credam? M. An tu hæc non credis? A. Minime vero. M. Male hercule narras. A. Cur, quæso. M. Quia disertus esse possem, si contra ista dicerem.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings