← Table of contents
The Three Choirs

Note 108 — PART II.

Reading edition

“Stabat ipse in cæmiterio tacitus, et subinde congemiscens. Scaturibat quippe in animo ejus cogitatio; quæ ingentem imbrem lacrimarum ferens, tandem erupit. ‘Nos, inquit, miseri Sanctorum destruimus opera, pompatice putantes nos facere meliora. Quanto præstantior nobis S. Oswaldus qui hanc fecit Ecclesiam? Quot sancti viri religiosi in eâ Deo servierunt?’ Et licet astantes referrent non debere illum tristari, sed potius lætari, quem Deus ad hanc servâsset gratiam ut sic videret magnificari Ecclesiam, in lacrimarum proposito tenax fuit. Nec desunt qui dicant prædixisse illum Ecclesiæ novæ incendium, quo subsequentibus conflagrata est annis. Sed non placuit pro vero præsumere, quod discrepat. Tunc autem et novam Ecclesiam perfecit; nec facile invenias ornamentum, quod eam non decoraverit. Ita erat in singulis mirabilis, et in omnibus singularis. Quocirca ut magnificentiæ nihil deesset, lxxii. marcas argenti scrinio innexuit; in quo beatissimi Oswaldi prædecessoris sui exuvias, simulque multorum Sanctorum locavit.”—W. Malmes., Vita S. Wulfstan., l. iii. cap. 10.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings