← Table of contents
The Sovereignty of the Sea

Note 641 — Chapter IX · THE JURIDICAL CONTROVERSIES.

Reading edition

“Quod ad mare attinet, licet adhuc ita omnium commune sit, ut in eo navigari possit. Proprietas tamen ejus ad eos pertinere hodie creditur, ad quos proximus continens adeo ut mare Gallicum id dicatur quod littus Galliæ alluit, aut ei propius est, quam ulli alii continenti. Sic Anglicum, Scoticum, et Hybernicum, quod propius Angliæ, Scotiæ, et Hyberniæ est. Ita ut reges inter se, quasi maria omnia diviserint, et quasi ex mutua partitione alterius id mare censeatur, quod alteri propinquius et commodius est; in quo si delictum aliquod commisum fuerit, ejus sit, jurisdictio qui proximum continentem possideat. Isque suum illud mare vocat.... Piscationes vero quæ in proximo mari fiunt, proculdubio eorum sunt qui proximum continentem possident. Itaque non sine summa injuria nostra Belgæ circa nostras insulas piscantur. Nam licet piscationes in mari non prohibeantur, tamen et hæ præscribuntur, et traduntur permissæ aut prohibitæ secundum consuetudinem.”

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings