Note 620 — Chapter IX · THE JURIDICAL CONTROVERSIES.
Reading edition
Cap. v. “Similiter reditus qui in piscationes maritimas constituti Regalium numero censenter, non rem, hoc est mare, aut piscationem, sed personas non obligant. Quare subditi, in quos legem ferendi potestas Reipublicæ aut Principi ex consensu competit, ad onera ista compelli forte poterunt: sed exteris jus piscandi ubique immune esse debet, ne servitus imponatur mari quod servire non potest.... Quod in aliis difficile videtur, in hac omnino fieri non potest: quod in aliis iniquum judicamus, in hac summe barbarum est, atque inhumanum.... In tanto mari si quis usu promiscuo solum sibi imperium et ditionem exciperet, tamen immodicæ dominationis affectator haberetur: si quis piscatu arceret alios, insanæ cupiditatis notam non effugeret.”