← Table of contents
The Scottish Reformation

Note 284 — Chapter XI · ALESIUS.

Reading edition

D'Aubigné's Reformation in the Time of Calvin, vi. 13, 14. [D'Aubigné is here following, or rather embellishing, the account which Alesius thus gives in another of his works: "Pueri, me adhuc puero, quasdam sententias excerptas ex Joanne, scriptas in membrana, ut illam, in principio erat verbum, Ecce agnus Dei, &c., Sic Deus dilexit mundum, Ego sum resurrectio et vita, &c., ac similes, vel auro et argento inclusas circa collum gestabant, non tam ornamenti causa, quàm quod magnam vim et virtutem in his collocarent contra incantationes et pericula, in quae diabolus saepe pueros incautos solet conjicere. Memini frequenter, et quoties reminiscor, toto corpore cohorresco, me in praerupto altissimi montis manibus et pedibus reptantem, ac proximum praecipitio, subito translatum nescio à quo aut quomodo, in alium locum: et alia vice ex eminentiori deambulacro aedium patris cadentem inter acervum lapidum poliendorum ad aedificium, servatum esse divinitus.

"Non tribuo hanc salutem sententiis ex Joanne, quas forsan aliorum puerorum more circumferebam: sed fidei parentum, qui harum sententiam mente circumferebant, et pro me orabant. Sed tamen, ut mihi videtur, magis deceret nobilitatem Christianam, has et similes sententias in auro et lapidibus preciosis insculptas à collo dependentes circumferre, quàm ethnicorum Regum ac Caesarum imagines" (Commentarius in Evangelium Joannis. Basileae, 1553. Epistola Dedicatoria, pp. 14-16).]

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings