Note 956 — Chapter IX · THE CLERGY AND MONKS.
Reading edition
On this point Beda speaks most explicitly: “Sunt loca innumera, ut novimus omnes, in monasteriorum ascripto vocabulum, sed nihil prorsus monasticae conversationis habentia.” Ep. Ecgb. § 10. “Quod enim turpe est dicere, tot sub nomine monasteriorum loca hi, qui monachicae vitae prorsus sunt expertes, in suam ditionem acceperunt, sicut ipse melius nosti,” etc. Ibid. § 11. “At alii graviore adhuc flagitio, quum sint ipsi laici et nullius vitae regularis vel usu exerciti, vel amore praediti, data regibus pecunia, emunt sibi sub praetextu monasteriorum construendorum territoria, in quibus suae liberius vacent libidini, et haec insuper in ius sibi haereditarium edictis regalibus faciunt ascribi, ipsas quoque litteras privilegiorum suorum, quasi veraciter Deo dignas, pontificum, abbatum et potestatum seculi, obtinent subscriptione confirmari. Sicque usurpatis sibi agellulis sive vicis, liberi exinde a divino simul et humano servitio, suis tantum inibi desideriis laici monachis imperantes deserviunt; immo non monachos ibi congregant, sed quoscunque ob culpam inobedientiae veris expulsos monasteriis alicubi forte oberrantes invenerint, aut evocare monasteriis ipsi valuerint; vel certe quos ipsi de suis satellitibus ad suscipiendam tonsuram, promissa sibi obedientia monachica, invitare quiverint. Horum distortis cohortibus suas, quas instruxere, cellas implent, multumque informi atque inaudito spectaculo, idem ipsi viri modo coniugis ac liberorum procreandorum curam gerunt, modo exsurgentes do cubilibus, quid intra septa onasteriorum geri debeat sedula intentione pertractant.... Sic per annos circiter triginta, hoc est ex quo Aldfrid rex humanis rebus ablatus est, provincia nostra vesano illo errore dementata est, ut nullus pene exinde praefectorum extiterit, qui non huiusmodi sibi monasterium in diebus suae praefecturae comparaverit, suamque simul coniugem pari reatu nocivi mercatus astrinxerit; ac praevalente pessima consuetudine, ministri quoque regis ac famuli idem facere sategerint. Atque ita ordine perverso innumeri sunt inventi, qui se abbates pariter et praefectos, sive ministros, aut famulos regis appellant; qui, etsi aliquid vitae monasterialis ediscere laici, non experiendo sed audiendo, potuerint, a persona tamen illa ac professione, quae hanc docere debeat, sunt funditus exsortes; et quidem tales repente, ut nosti, tonsuram pro suo libitu accipiunt, suo examine de laicis non monachi sed abbates efficiuntur.” Ibid. § 12, 13. (Bed. Op. Min. ii. 216, 218 seq.) On these and other grounds Beda earnestly impresses upon Ecgberht the duty of founding the twelve bishoprics contemplated by Gregory in the province of York, in order to multiply the means of ecclesiastical supervision. But if this was the condition of the Northumbrian monasteries in the year 734, the period of Northumbria’s greatest literary eminence, what may we conclude to have been the condition of similar establishments in less instructed parts of England, especially after a century of cruel wars had relaxed all the bonds of civilized society? We may not greatly admire monachism, or believe it useful to a state; but we can hardly blame those, who, finding the institution in existence, desire to make the men who are attached to it worthy and not unworthy members of their profession.