Note 954 — Chapter IX · THE CLERGY AND MONKS.
Reading edition
Gregory writes thus upon the subject to Sigurdr, archbishop of Nidaros: “Sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis tam in diocesi quam in provincia Nidrosensi abusus detestandae consuetudinis inolevit, quod videlicet sacerdotes inibi existentes matrimonia contrahunt, et utuntur tanquam laici sic contractis. Et licet tu iuxta officii tui debitum id curaveris artius inhibere, multi tamen praetendentes excusationes frivolas in peccatis, scilicet quod felicis recordationis Hadrianus papa praedecessor noster, tunc episcopus Albanensis, dum in partibus illis legationis officio fungeretur, hoc fieri permisisset, quanquam super hoc nullum ipsius documentum ostendant, perire potius eligunt quam parere, longam super hoc nichilominus consuetudinem allegando. Cum igitur diuturnitas temporis peccatum non minuat sed augmentet, mandamus quatenus, si ita est, abusum huiusmodi studeas extirpare, et in rebelles, si qui fuerint, censuram aecclesiasticam exercere. Datum Viterbii, xvii Kal. Junii, anno undecimo.” This is A.D. 1237. Diplom. Norweg. No. 19, vol. i. pag. 15.