← Table of contents
The Saxons in England, Volume 2 (of 2)

Note 941 — Chapter IX · THE CLERGY AND MONKS.

Reading edition

Boniface appears to have been quite as earnest in the eighth as Dunstan was in the tenth century. We are told of him in Thuringia, that in accordance with the instructions of the Apostolical Pontiff, “senatores plebis totiusque populi principes verbis spiritalibus affatus est; eosque ad veram agnitionis viam et intelligentiae lucem provocavit, quam olim ante maxima siquidem ex parte pravis seducti doctoribus perdiderunt; sed et sacerdotes ac presbiteros, quorum alii religioso Dei se omnipotentis cultu incoluerunt, alii quidem fornicaria contaminati pollutione castimoniae continentiam, quam sacris servientes altaribus servare debuerunt, amiserant, sermonibus evangelicis, quantum potuit, a malitiae pravitate ad canonicae constitutionis rectitudinem correxit, ammonuit, atque instruxit.” Pertz, ii. 341. “Quoniam cessante religiosorum ducum dominatu, cessavit etiam in eis Christianitatis et religionis intentio, et falsi seducentes populum introducti sunt fratres, qui sub nomine religionis maximam haereticae pravitatis introduxerunt sectam. Ex quibus est Torhtwine et Berhthere, Eanberhct et Hunræd, fornicatores et adulteri, quos iuxta apostolum Dominus iudicavit Deus.” Pertz, ii. 344. These seem all to have been Anglosaxons.

“Et recedens, non solum invitatus Baguariorum ab Odilone duce, sed et spontaneus, visitavit incolas; mansitque apud eos diebus multis, praedicans et evangelizans verbum Dei; veraeque fidei ac religionis sacramenta renovavit, et destructores aecclesiarum populique perversores abigebat. Quorum alii pridem falso se episcopatus gradu praetulerunt, alii etiam presbyteratus se officio deputabant, alii haec atque alia innumerabilia fingentes, magna ex parte populum seduxerunt. Sed quia sanctus vir iam Deo ab infantia deditus, iniuriam Domini sui non ferens, supradictum ducem cunctumque vulgus ab iniusta haereticae falsitatis secta et fornicaria sacerdotum deceptione coercuit; et provinciam Baguariorum, Odilone duce consentiente, in quattuor divisit parochias, quattuorque his praesidere fecit episcopos, quos ordinatione scilicet facta, in episcopatus gradum sublevant.” Pertz, ii. 346.

“Domino Deo opitulante, ac suggerente sancto Bonifatio archiepiscopo, religionis christianae confirmatum est testamentum, et orthodoxorum patrum synodalia sunt in Francis correcta instituta, cunctaque canonum auctoritate emendata atque expiata, et tam laicorum iniusta concubinarum copula partim, exhortante sancto viro separata est, quam etiam clericorum nefanda cum uxoribus coniunctio seiuncta ac segregata.” Pertz, ii. 346. The anonymous author of the life of Boniface tells of a bishop Gerold, who held the see of Mayence: he had a son who succeeded him in the bishopric. Pertz, ii. 354.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings