← Table of contents
The Saxons in England, Volume 2 (of 2)

Note 940 — Chapter IX · THE CLERGY AND MONKS.

Reading edition

This was at least the feeling in the eleventh century. Wendover speaks in the following terms of the Council of Rome, celebrated by Gregory the Seventh in 1074:—“Iste papa in synodo generali simoniacos excommunicavit, uxoratos sacerdotes a divino removit officio, et laicis missas eorum audire interdixit, novo exemplo et, ut multis visum est, inconsiderato iudicio, contra sanctorum patrum sententiam, qui scripserunt, quod sacramenta quae in aecclesia fiunt, baptisma, chrisma, corpus Christi et sanguis, Spiritu invisibiliter cooperante, eorundem sacramentorum effectum [habeant], seu per bonos, seu per malos intra Dei aecclesiam dispensentur; tamen quia Spiritus Sanctus mystice illa vivificat, nec bonorum meritis amplificantur, nec peccatis malorum attenuantur. Ex qua re tam grave oritur scandalum, ut nullius haeresis tempore sancta aecclesia graviori sit schismate discissa, his pro iustitia, illis contra iustitiam agentibus; porro paucis continentiam observantibus: aliquibus eam causa lucri ac iactantiae simulantibus, multis incontinentiam periurio multipliciori adulterio cumulantibus: ad haec, opportunitate laicis insurgentibus contra sacros ordines, et se ab omni aecclesiastica subiectione excutientibus, laici sacra mysteria temerant et de his disputant, infantes baptizant, sordido aurium humore pro sacro chrismate utentes et oleo, in extremo vitae viaticum Dominicum et usitatum aecclesiae obsequium sepulturae a presbyteris uxoratis accipere parvipendunt; decimas etiam presbyteris debitas igne cremant, corpus Domini a presbyteris uxoratis consecratum pedibus saepe conculcant, sanguinem Domini voluntarie frequenter in terram effundunt.” Wend. ii. 13. See the Acts of this Council in Hardouin, vi. col. 1521 seq. In the following year, 1075, the abbot of Pontoise was insulted and beaten in a council held at Paris, for defending this decree of Gregory.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings