Note 904 — Chapter IX · THE CLERGY AND MONKS.
Reading edition
“Quadam autem die dum parochiam suam circuiens, monita salutis omnibus ruribus, casis et viculis largiretur, nec non etiam nuper baptizatis ad accipiendam Spiritus sancti gratiam manum imponeret,” etc. Beda, Vit. Cuthb. c. 29. This however is perhaps rather to be considered as an episcopal visitation. But there is abundant evidence that at first the custom was such as the text describes. It is said thus of Aidan, the Scottish bishop in Northumberland: “Erat in villa regia non longe ab urbe de qua praefati sumus [i. e. Bamborough]. In hac enim habens aecclesiam et cubiculum, saepius ibidem diverti ac manere, atque inde ad praedicandum circumquaque exire consueverat: quod ipsum et in aliis villis regis facere solebat, utpote nil propriae possessionis, excepta aecclesia sua et adiacentibus agellulis, habens.” Beda, H. E. iii. 17. This was a small wooden church, and certainty never a cathedral. But the early custom of the Scottish church in Northumberland is further described by Beda: and one can only lament that it was not much longer maintained: for his own words show that he is contrasting it with the custom of his own times, nearly a century later; he says: “Quantae autem parsimoniae, cuiusque continentiae fuerit ipse [i. e. Colman] cum praedecessoribus suis, testabatur etiam locus ille quem regebant, ubi abeuntibus eis, excepta aecclesia, paucissimae domus repertae sunt; hoc est, illae solummodo, sine quibus conversatio civilis esse nullatenus poterat. Nil pecuniarum absque pecoribus habebant. Si quid enim pecuniae a divitibus accipiebant, mox pauperibus dabant. Nam neque ad susceptionem potentium saeculi, vel pecunias colligi vel domus praevideri necesse fuit, qui nunquam ad aecclesiam nisi orationis tantum, et audiendi verbi Dei causa veniebant.... Tota enim fuit tunc solicitudo doctoribus illis Deo serviendi, non saeculo; tota cura cordis excolendi non ventris. Unde et in magna erat veneratione tempore illo religionis habitus; ita ut ubicunque clericus aliquis aut monachus adveniret, gaudentur ab omnibus tanquam Dei famulus exciperetur: etiam si in itinere pergens inveniretur, adcurrebant, et flexa cervice vel manu signari, vel ore illius se benedici gaudebant; verbis quoque horum exhortatoriis diligenter auditum praebebant. Set et diebus Dominicis ad aecclesiam, sive ad monasteria certatim, non reficiendi corporis, sed audiendi sermonis Dei gratia confluebant: et si quis sacerdotum in vicum forte deveniret, mox congregati in unum vicani, verbum vitae ab illo expetere curabant. Nam neque alia ipsis sacerdotibus aut clericis vicos adeundi, quam praedicandi, baptizandi, infirmos visitandi, et, ut breviter dicam, animas curandi causa fuit: qui in tantum erant ab omni avaritiae peste castigati, ut nemo territoria ac possessiones ad construenda monasteria, nisi a potentibus saeculi coactus acciperet. Quae consuetudo per omnia aliquanto post haec tempora in aecclesiis Nordanhymbrorum servata est.” Bed. H. E. iii. 26. Of Ceadda we learn that after his consecration as bishop of York, he was accustomed, “oppida, rura, casas, vicos, castella, propter evangelizandum, non equitando, sed apostolorum more pedibus incedendo peragrare.” Ibid. iii. 21. About the same period we learn from Beda, that Cuthbert used to make circuits for the purpose of preaching: “Erat quippe moris eo tempore populis Anglorum, ut veniente in villam clerico vel presbytero, cuncti ad eius imperium verbum audituri confluerent.” Ibid. iv. 27. The words eo tempore also show that in Beda’s time this custom was no longer observed, which is naturally explained by the existence of parish-churches. The custom of itinerant preachers in the west of England is also noted about the same period, viz. 680. “Cum vero aliqui, sicut illis regionibus moris est, praesbyteri sive clerici populares vel laicos praedicandi causa adiissent, et ad villam domumque praefati patrisfamilias venissent,” etc. Vit. Bonifac. Pertz, ii. 334.