← Table of contents
The Saxons in England, Volume 2 (of 2)

Note 922 — Chapter IX · THE CLERGY AND MONKS.

Reading edition

“De poentitentibus, ut a presbyteris non reconcilientur, nisi praecipiente episcopo.—Ex concilio Africano.—Ut poenitentibus, secundum differentiam peccatorum, episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur, et ut presbyter, inconsulto episcopo, non reconciliet poenitentem, nisi absentia episcopi, necessitate cogente.... Item, Ex concilio Cartaginensi de eadem re. Aurelius episcopus dixit: ‘Si quisquam in periculo fuerit constitutus, et se reconciliari divinis altaribus petierit, si episcopus absens fuerit, debet utique presbyter consulere episcopum, et sic periclitantem eius praecepto reconciliare: quam rem debemus salubri concilio roborare.’ Ab universis episcopis dictum est: ‘Placet quod sanctitas vestra necessaria nos instruere dignata est.’ Romani reconciliant hominem intra absidem: Graeci nolunt. Reconciliatio penitentium in coena Domini tantum est ab episcopo, et consummata penitentia: si vero episcopo dificile sit, presbytero potest, necessitatis causa, praebere potestatem, ut impleat.” Poen. Theodori. Thorpe, ii. 6. Aurelius of Carthage died in 430.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings