← Table of contents
The Saxons in England, Volume 2 (of 2)

Note 814 — Chapter VII · THE TOWNS.

Reading edition

1041. “Hoc anno rex Anglorum Hardecanutus suos huscarlas misit per omnes regni sui provincias ad exigendum quod indixerat tributum. Ex quibus duos, Feader scilicet et Turstan, Wigornenses provinciales cum civibus, seditione exorta, in cuiusdam turris Wigornensis monasterii solario, quo celandi causa confugerant, quarto Nonas Maii, feria secunda peremerunt. Unde rex ira commotus, ob ultionem necis illorum, Thurum Mediterraneorum, Leofricum Merciorum, Godwinum Westsaxonum, Siwardum Northimbrorum, Ronum Magesetensium, et caeteros totius Angliae comites, omnesque ferme suos huscarlas, cum magno exercitu ... illo misit; mandans ut omnes viros, si possint, occiderent, civitatem depraedatam incenderent, totamque provinciam devastarent. Qui, die veniente secundo Iduum Novembrium, et civitatem et provinciam devastare coeperunt, idque per quatuor dies agere non cessaverunt: sed paucos vel e civibus vel provincialibus ceperunt aut occiderunt, quia praecognito adventu eorum, provinciales quoque locorum fugerant. Civium vero multitudo in quandam modicam insulam, in medio Sabrinae fluminis sitam, quae Beverege nuncupatur, confugerant; et munitione facta, tam diu se viriliter adversus suos inimicos defenderunt, quoad pace recuperata, libere domum licuerit eis redire. Quinta igitur die, civitate cremata, unusquisque magna cum praeda rediit in sua; et regis statim quievit ira.” Flor. Wig. 1041.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings