← Table of contents
The Saxons in England, Volume 2 (of 2)

Note 480 — Chapter VI · THE WITENA GEMÓT.

Reading edition

“Sed nec illud praetermittendum, quomodo, si tempus serenum erat, extra, sin autem intra, diversa loca distincta erant; ubi et hi abundanter segregati semotim, et caetera multitudo separatim residere potuissent, prius tamen caeterae inferiores personae interesse minime potuissent. Quae utraque seniorum susceptacula sic in duobus divisa erant, ut primo omnes episcopi, abbates, vel huiusmodi honorificentiores clerici, absque ulla laicorum commixtione congregarentur; similiter comites vel huiusmodi principes sibimet honorificabiliter a caetera multitudine primo mane segregarentur, quousque tempus, sive praesente sive absente rege, occurrerent. Et tunc praedicti Seniores more solito, clerici ad suam, laici vero ad suam constitutam curiam, subselliis similiter honorificabiliter praeparatis, convocarentur. Qui cum separati a caeteris essent, in eorum manebat potestate, quando simul, vel quando separati residerent, prout eos tractandae causae qualitas docebat, sive de spiritalibus, sive de saecularibus, seu etiam commixtis. Similiter, si propter aliquam vescendi [? noscendi] vel investigandi causam quemcunque vocare voluissent, et [? an] re comperta discederet, in eorum voluntate manebat.” Hincmar, c. 35.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings