Note 1005 — Chapter X · THE INCOME OF THE CLERGY.
Reading edition
“Churchesed certam mensuram bladi tritici signat, quam quilibet olim sanctae Ecclesiae die sancti Martini, tempore tam Britonum quam Anglorum, contribuerunt. Plures tamen magnates post Normannorum adventum in Angliam, illam contributionem secundum veterem legem Moysi, nomine Primitiarum dabant; prout in brevi regis Knuti ad summum Pontificem transmisso continetur, in quibus illam contributionem appellant Churchsed, quasi semen ecclesiae.” Fleta, i. 47, § 28. “Chichesed, al. chircheomer, al. chircheambre:—un certein de blé batu ke checun home devoit au tens de Bretuns e de engleis a le eglise le iur seint Martin mes pus le venue de Normans si le priserent a lur vs plusur seinourages, e le donerunt solum la veile lei Moysi, et nomine primiciarum sicum lem troue en le lettres cnikt ke il envea a rome, e est dit chirchesed quasi semen ecclesiae.” MS. Soc. Ant. lx. fol. 228, b. This writ of Cnut to the Pope is not known to me, but we have a letter addressed by him to his Witan from Rome, to which Fleta probably alludes. “Nunc igitur præcipio et obtestor omnes meos episcopos et regni praepositos, per fidem quam Deo et mihi debetis, quatenus faciatis, ut antequam ego Angliam veniam, omnia debita, quae Deo secundum legem antiquam debemus, sint soluta, scilicet eleemosynae pro aratris, et decimae animalium ipsius anni procreatorum, et denarii quos Romae ad sanctum Petrum debemus, sive ex urbibus sive ex villis, et mediante Augusto decimae frugum, et in festivitate sancti Martini primitiae seminum ad ecclesiam sub cuius parochia quisque est, quae Anglice Circesceat nominantur.” Flor. Wigorn. ad. an. 1031.