Note 986 — Chapter X · THE INCOME OF THE CLERGY.
Reading edition
The custom of the Romish church, as is well known, divided every oblation, or gain that accrued to the church from the contributions of the faithful, into four parts,—one for the bishop, one for the poor, one for the clergy, and one for the repairs of the fabric. Othlon, who wrote the Life of St. Boniface in the twelfth century, thus appeals to the universal custom of the church: “Quando quidem iuxta sanctorum canonum decreta decimas in quatuor portiones dividentes, unam, sibi [i. e. the bishops], alteram clericis, tertiam pauperibus, quartam restaurandis aecclesiis tradiderunt? Numquid avaritiae suae tantummodo consulentes, in distributione decimarum obliti sunt pauperum, restaurationisque aecclesiarum, sicut modo, pro dolor! cernimus agi? Canones enim sancti, ex quorum auctoritate exiguntur decimae, non solum decimas dari, sed etiam inter varios aecclesiae usus distribui; ut in urbibus quibuslibet et vicis Xenodochia habeantur, ubi pauperes et peregrini alantur. Sed tam sanctum et tam necessarium praeceptum in pluribus locis non solum minime curatur, sed etiam poene ignoratur. Nam solummodo illud legitur, quod epicopis decimae sint tribuendae; quid vero exinde agendum sit, vel si quidquam aliud curandum sit circa monasteria, tam a clericis—miserabile dictu—quam a laicis destructa, citraque iudicia religionis Christianae subversa, oblivioni seu ignorantiae commendatur.” Pertz, ii. 358. In the commencement of the seventh century, Gregory, in his rules for the government of the newly-planted English church, directed Augustine to make not four but three portions, inasmuch as he being a monk could have no separate share of his own. He says: “Mos autem sedis apostolicae est ordinatis episcopis praecepta tradere, ut in omni stipendio, quod accedit, quatuor debeant fieri portiones: una videlicet episcopo et familiae propter hospitalitatem atque susceptionem, alia clero, tertia pauperibus, quarta aecclesiis reparandis. Sed quia tua fraternitas monasterii regulis erudita, seorsum fieri non debet a clericis suis in aecclesia Anglorum quae, auctore Deo, nuper adhuc ad fidem adducta est, hanc debet conversationem instituere, quae initio nascentis aecclesiae fuit patribus nostris; in quibus nullus eorum ex his, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia.” Beda, H. E. i. 27. The original canon is in Gratian. Caus. 12. q. ii. c. 30. Ed. Pithæi. fol. Paris, 1687, i. 240. Hence the directions of the Anglosaxon prelates, and the regulation of Æðelred, as to a threefold division.