Note 623 — Chapter XII · HEATHENDOM.
Reading edition
Roger of Wendover appears however to have made a distinction, which I do not remember to have found in any other author, in the case of Ælli of Sussex. He says: “Wodenus igitur ex antiquorum prosapia Germanorum originem ducens, post mortem inter deos translatus est; quem veteres pro deo colentes, dedicaverunt ei quartam feriam, quam de nomine eius Wodenesday, id est diem Wodeni, nuncuparunt. Hic habuit uxorem, nomine Fream, cui similiter veteres sextam feriam consecrantes, Freday, id est diem Freæ, appellarunt. Genuit autem Wodenus ex uxore Frea septem filios inclytos, ex quorum successione septem reges traxerunt originem, qui in Britannia potenter, expulsis Britannis, postea regnaverunt. Ex filio Wodeni primogenito, nomine Wecta, reges Cantuariorum; ex secundo, Frehegeath, reges Merciorum; ex tertio, Baldao, reges Westsaxonum; ex quarto, Beldago, reges Northanhumbrorum, sive Berniciorum; ex quinto, Wegdego, reges Deirorum; ex sexto, Kasero, reges Orientalium Anglorum; ex septimo, Saxnad, reges Orientalium Saxonum originem habere dicuntur; octavus vero, id est, rex Australium Saxonum, ex eadem gente, sed non ex eadem stirpe, originem sumpsit.” Flor. Histor. i. 346.