Note 514 — Chapter X · FǼHÐE. WERGYLD.
Reading edition
In the year 679 a battle was fought between Ecgfrið of Northumberland and Æðilræd of Mercia. “Anno regis Ecgfridi nono, conserto gravi praelio inter ipsum et Aedilredum regem Merciorum, iuxta fluvium Treanta, occisus est Aelfuini, frater regis Ecgfridi, iuvenis circiter decem et octo annorum, utrique provinciae multum amabilis. Nam et sororem eius quae dicebatur Osðryd, rex Aedilred habebat uxorem. Cumque materies belli acrioris et inimicitiae longioris inter reges populosque feroces videretur exorta, Theodorus, deo dilectus antistes, divino functus auxilio, salutifera exhortatione coeptum tanti periculi funditus exstinguit incendium: adeo ut pacatis alterutrum regibus ac populis, nullius anima hominis pro interfecto regis fratre, sed debita solummodo multa pecuniae regi ultori daretur. Cuius foedera pacis multo exinde tempore inter eosdem reges eorumque regna durarunt. In praefato autem praelio, quo occisus est Rex Aelfuini,” etc. Beda, H. Eccl. iv. 21, 22.