Note 25 — Chapter I · SAXON AND WELSH TRADITIONS.
Reading edition
Carausius was a Menapian: but in the third century the inhabitants of the Menapian territory were certainly Teutonic. Aurelius Victor calls him a Batavian: see Gibbon, Dec. cap. xiii. Carausius, and after him Allectus, maintained a German force here: “Omnes enim illos, ut audio, campos atque colles non nisi teterrimorum hostium corpora fusa texerunt. Illa barbara aut imitatione barbariae olim cultu vestis, et prolixo crine rutilantia, tunc vero pulvere et cruore foedata, et in diversos situs tracta, sicuti dolorem vulnerum fuerant secuta, iacuerunt.... Enimvero, Caesar invicte, tanto deorum immortalium tibi est addicta consensu omnium quidem quos adortus fueris hostium, sed praecipue internecio Francorum, ut illi quoque milites vestri, qui per errorem nebulosi, ut paullo ante dixi, maris abiuncti ad oppidum Londiniense pervenerunt, quidquid ex mercenaria illa multitudine barbarorum praelio superfuerat, cum direpta civitate, fugam capessere cogitarent, passim tota urbe confecerint.” Eumen. Paneg. Const. cap. 18, 19.