← Table of contents
The Roman assemblies from their origin to the end of the Republic

Note 731 — Chapter VI · COMITIA AND CONCILIUM

Reading edition

“Ferri de singulis nisi centuriatis comitiis noluerunt. Descriptus enim populus censu, ordinibus, aetatibus plus adhibet ad suffragium consilii quam fuse in tribus convocatus. Quo verius in causa nostra vir magni ingenii summaque prudentia, L. Cotta, dicebat nihil omnino actum esse de nobis; praeter enim quam quod comitia ilia essent armis gesta servilibus, praeterea neque tributa capitis comitia rata esse posse neque ulla privilegii: quocirca nihil nobis opus esse lege, de quibus nihil omnino actum esset legibus. Sed visum est et vobis et clarissimis viris melius, de quo servi et latrones scivisse se aliquid dicerent, de hoc eodem cunctam Italiam quid sentiret, ostendere.”

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings