Note 1917 — Chapter XIII · THE COMITIA TRIBUTA AND THE RISE OF POPULAR SOVEREIGNTY From 449 to 287
Reading edition
Pliny, N. H. xvi. 10. 37: “Q. Hortensius dictator, cum plebes secessisset in Ianiculum, legem in aesculeto tulit, ut quod ea iussisset omnes quirites teneret”; Gaius i. 3: “Unde olim patricii dicebant plebiscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum facta essent; sed postea lex Hortensia lata est, qua cautum est ut plebiscita universum populum tenerent; itaque eo modo legibus exaequata sunt”; Laelius, in Gell. xv. 27. 4: “Ita ne leges quidem proprie, sed plebisscita appellantur, quae tribunis plebis ferentibus accepta sunt, quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator legem tulit, ut eo iure, quod plebs statuisset, omnes quirites tenerentur”; Pomponius, in Dig. i. 2. 2. 8: “Quia multae discordiae nascebantur de his plebis scitis, pro legibus placuit et ea observari lege Hortensia: et ita factum est, ut inter plebis scita et legem species constituendi interesset, potestas eadem esset.”