Note 939 — Chapter IV
Reading edition
Ib. “Et si quis baronum vel hominum meorum infirmabitur, sicut ipse dabit vel dare disponet pecuniam suam, ita datam esse concedo. Quod si ipse præventus armis vel infirmitate, pecuniam suam non dederit vel dare disposuerit, uxor sua sive liberi aut parentes, et legitimi homines ejus, eam pro anima ejus dividant, sicut eis melius visum fuerit.”