← Table of contents
The reformation in Poland

Note 360 — Chapter IV

Reading edition

“Caeterum promittimus et spondemus, quod nullum terrigenam possessionatum pro aliquo excessu seu culpa capiemus seu capi mandabimus, nec aliquam vindictam in ipso faciemus, nisi judicio rationabiliter fuerit convictus, et manus nostras vel nostrorum Capitaneorum per judices ejusdem terrae, in qua idem terrigena residet, praesentatus; illo tamen homine, qui in furto et publico maleficio (ut pote incendio, homicidio voluntario, raptu virginum et mulierum, villarum depopulationibus aut spoliis) deprehenderetur; similiter illis, qui de se nollent debitam facere cautionem vel dare juxta quantitatem excessus vel delicti, duntaxat exceptis. Nulli autem bona seu possessiones recipiemus, nisi fuerit judicialiter per judices competentes vel Barones nostros nobis condemnatus” (Vol. leg., vol. i, fol. 93).

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings