← Table of contents
The pronunciation of Greek; accent and quantity. A philological inquiry

Note 7 — THE PRONUNCIATION OF GREEK, &c.

Reading edition

“Audici M. Rutgerum Reschium professorem Linguæ Græcæ in collegio Baslidiano apud Lovanienses, meum piæ memoriæ præceptorem, narrantem, se habitasse in Liliensi pædagogeo una cum Erasmo, eo superius, se inferius cubiculum obtinente. Henricum autum Glareanum Parisiis Lovanium venisse, atque ab Erasmo in collegium vocatum fuisse ad prandium: quo cum venisset, quid novi adferret interrogatum dixisse (quod in itinere commentus erat, quod sciret Erasmum plus satis rerum novarum studiosum ac mire credulum) quosdam in Græcia natos Lutetiam venisse, viros ad miraculum doctos; qui longe aliam Græci sermonis pronunciationem usurparent, quam quæ vulgo in hisce partibus recepta esset: Eos nempe sonare pro Vita Beta, pro ii ita Eta, pro ai, ai, pro oi, oi, et sic in cæteris. Quo audito Erasmum paulo post conscripsisse dialogum de recta Latini Græcique sermonis pronunciatione, ut videretur hujus rei ipse incentor, et obtulisse Petro Alostensi Typographo imprimendum: Qui cum forte aliis occupatus renueret, aut certe se tam cito excudere quam volebat non posse diceret, misisse libellum Basileam ad Frobenium, a quo max impressus in lucem prodiit. Verum Erasmum cognita fraude, nunquam ea pronunciandi ratione postea usum, nec amicis, quibuscum familiariter vivebat, ut eam observarent, præcepisse. In ejus rei fidem exhibuit Rutgerus ipsius Erasmi manu scriptam in gratiam Damiani a Gœs Hispani pronunciationis formulam, in nullo diversam ab ea, qua passim docti et indocti in hac lingua utuntur.” The voucher for the story is Vossius, from whose Aristarchus, lib. 1, c. 28, Wetsten quotes it.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings