Note 199 — Chapter III · THE SPREAD OF ISLAM AMONG THE CHRISTIAN NATIONS OF WESTERN ASIA.
Reading edition
“Notandum autem in rei veritate, licet quidam contrarium senciant, qui ea volunt asserere, que non viderunt, quod oriens totus ultra mare Yndiam et Ethiopiam nomen Christi confitetur et predicat, preter solos Sarracenos et quosdam Turcomannos, qui in Cappadocia sedem habent, ita quod pro certo assero, sicut per memet ipsum vidi et ab aliis, quibus notum erat, audivi, quod semper in omni loco et regno preterquam in Egypto et Arabia, ubi plurimum habitant Sarraceni et alii Machometum sequentes, pro uno Sarraceno triginta vel amplius invenies Christianos. Verum tamen, quod Christiani omnes transmarini natione sunt orientales, qui licet sint Christiani, quia tamen usum armorum non habent multum, cum impugnantur a Sarracenis, Tartaris, vel aliis quibuscumque, subiciuntur eis et tributis pacem et quietem emunt, et Sarraceni sive alii, qui eis dominantur, balivos suos et exactores in terris illis ponunt. Et inde contigit, quod regnum illud dicitur esse Sarracenorum, cum tamen in rei veritate sunt omnes Christiani preter ipsos balivos et exactores et aliquos de familia ipsorum, sicut oculis meis vidi in Cilicia et Armenia minori, que est subdita dominio Tartarorum.” (Burchardi de Monte Sion, Descriptio Terræ Sanctæ, p. 90.) ↑