Note 211 — Chapter VI · Critics of Magic
Reading edition
Bk. ii, ch. 16. “Urbem philosophiae, mihi crede, proditis dum castella defenditis. Nam dum aruspicinam veram esse vultis, physiologiam totam pervertitis. Caput est in jecore, cor in extis: iam abscedet, simul ac molam et vinum insperseris; deus id eripiet, vis aliqua conficiet, aut exedet. Non ergo omnium interitus atque obitus natura conficiet; et erit aliquid quod aut ex nihilo oriatur, aut in nihilum subito occidat. Quis hoc physicus dixit unquam? Aruspices dicunt? His igitur quam physicis potius credendum existimas?”