Note 179 — Chapter V · Belief in Magic in the Empire
Reading edition
Bk. ii, ch. 32. “Quinque stellarum potestatem Chaldaeorum observatio excepit. Quid tu? tot millia siderum judicas otiosa lucere? Quid est porro aliud, quod errorem incutiat peritis natalium, quam quod paucis nos sideribus assignant: quum omnia quae supra nos sunt, partem sibi nostri vindicent? Submissiora forsitan in nos propius vim suam dirigunt; et ea quae frequentius mota aliter nos, aliter cetera animalia prospiciunt. Ceterum et illa quae aut immota sunt, aut propter velocitatem universo mundo parem immotis similia, non extra ius dominiumque nostri sunt. Aliud aspice et distributis rem officiis tractas. Non magis autem facile est scire quid possint, quam dubitari debet, an possint.”