Note 1 — Chapter IV
Reading edition
Computationi in alimentis faciendæ hanc formam esse Ulpianus scribit, ut à primâ ætate usque ad annum vicesimum quantitas alimentorum triginta annorum computetur, ejusque quantitatis Falcidia præstetur: ab annis verò viginti usque ad annum vicesimumquintum annorum viginti octo: ab annis vigintiquinque usque ad annos triginta, annorum vigintiquinque: ab annis triginta usque ad annos trigintaquinque annorum viginti duo; ab annis trigintaquinque usque ad annos quadraginta annorum viginti: ab annis quadraginta usque ad annos quinquaginta tot annorum computatio fit quot ætate ejus ad annum sexagesimum deerit, remisso uno anno: ab anno verò quinquagesimo usque ad annum quinquagesimumquintum annorum novem: ab annis quinquagintaquinque usque ad annum sexagesimum annorum septem: ab annis sexaginta, cujuscunque ætatis sit, annorum quinque; eoque nos jure uti Ulpianus ait, et circa compu tationem ususfructus faciendam. Solitum est tamen à primâ ætate usque ad annum trigesimum computationem annorum triginta fieri: ab annis verò triginta tot annorum computationem inire, quot ad annum sexagesimum deesse videntur; nunquam ergo amplius quam triginta aunorum computatio initur. Sic denique, et si Reipublicæ ususfructus egetur, sive simpliciter, sive ad ludos, triginta annorum computatio fit. Si quis ex heredibus rem propriam esse contendat, deinde hereditariam esse convincatur: quidem putant ejus quoque Falcidiam non posse retineri; quià nihil intersit, subtraxerit an hereditariam esse negaverit. Quod Ulpianus rectè improbat. (Vide Justin. Pandect. lib. 35, tit. 2, ad Legem Falcidiam.)