Note 62 — Chapter III · FIRST PRINCIPLES
Reading edition
I. 468. ‘Respondent potestatem materiae respectu Formae duplicem esse, unam eductivam, quatenus forma potest vi agentis ex illa educi: aliam receptivam quatenus potest eandem forman ex se eductam recipere: sicque materiam utraque hac potentia formam continere. Ac primum continere aliquid eductivâ potentiâ nihil aliud est quam habere actu in se, quod possit exinde educi. Ita crumena, in qua sunt actu decem aurei, dicetur illos continere eductivâ potentiâ, quatenus inde educi possint: nam alioquin, nisi actu in se haberet, ii ex ea educi non possent, neque crumena dici posset continere eductivâ potentiâ.’