Note 64 — Chapter I · THE INANIMATE WORLD
Reading edition
‘videri esse in magnete ac ferro vim quandam analogam sensui: id nempe propter attractionem haud absimilem Animali. Nam ut Animal specie quadam objecti externi perculsum, ipsum statim appetit, et ad illud rapitur: ita minor magnes ac ferrum quamprimum maioris sive potentioris magnetis specie percellitur, appetitu quodam rapitur ad ipsum. Certe ut sensibile objectum non.... Et ut objectum sensibile per immissam speciem convertit trahitque ad se animam quae vi sua corpus quantumvis crassum una versus objectum transfert: ita et magnes per transfusam speciem videtur ad se convertere trahereque ipsam quasi animam (seu florem substantiae) ferri, quae sua vi totam ferri massam versus magnetem una abripiat.... Quare ut hoc modo subingressa speciei corpuscula in substantiam animae (partisve sentientis ipsius) illam ita sollicitant ut non sine quodam impetu in objectum feratur: ita videntur corpuscula speciei magnetis subingressa ferri quasi animam, ipsius corpuscula sic evolvere et in magnetem convertere ut hac ratione sollicitata impetum vegetum in magnetem concipiat et quod amplius est etiam parem speciem illico diffundat.’