Note 90 — MCCLXIII.
James Johnstone translation
A quotation from Giraldus's account of the Irish will both illustrate this passage & the antient method of fighting. “Utuntur—securibus quoque amplis, fabrili diligentiâ optimè chalybatis, quas a Norwegiensibus & Oustmannis sunt mutuati. Unâ tantum manu, & non ambabus, securi percutiunt, pollice desuper manubrium in longum extenso ictu regente, a quo nec galea, caput, in conum erecta, nec reliquum corpus ferrea loricæ tricatura tuetur. Unde & in nostris contigit temporibus totam militis coxam ferro utcunque fideliter vestitam, uno securis ictu præcisam fuisse, ex unâ equi parte coxâ cum tibiâ, ex altera verò, corpore cadente moribundo. Lapides quoque pugillares, cum alia arma defecerint, hostibus in conflictu damnosissimos, præ alia gente promptius, & expeditius ad manum habent.”