Note 94 — Chapter VI
Reading edition
Pudenda maioris statuae muliebris nigra, labia maiora rubra picta sunt; sed et in maiore et in minore statua vagina tam profunde perforata est ut transitum ab vulva ad uterum suggerere videatur. Scrotum statuae virilis nigrum, praeputium rubrum, pictum est; membrum autem ipsum, quamvis quiescens, erectum tamen est et sic ad abdomen parallelum.