Note 555 — Chapter XXIV · PLAYERS OF INTERLUDES
Reading edition
Register of Bishop Grandisson (ed. Hingeston-Randolph), ii. 1120. The letter, unfortunately too long-winded to quote in full, was written on Aug. 9, 1352, to the archdeacon of Exeter or his official. Grandisson says:—‘Sane, licet artes mechanicas, ut rerum experiencia continue nos informat, mutuo, necessitate quadam, oporteat se iuvare; pridem, tamen, intelleximus quod nonnulli nostrae Civitatis Exoniae inprudentes filii, inordinate lasciviae dediti, fatue contempnentes quae ad ipsorum et universalis populi indigenciam fuerunt utiliter adinventa, quendam Ludum noxium qui culpa non caret, immo verius ludibrium, in contumeliam et opprobrium allutariorum, necnon eorum artificii, hac instanti Die Dominica, in Theatro nostrae Civitatis predictae publice peragere proponunt, ut inter se statuerunt et intendunt; ex quo, ut didicimus, inter praefatos artifices et dicti Ludi participes, auctores pariter et fautores, graves discordiae, rancores, et rixae, cooperante satore tam execrabilis irae et invidiae, vehementer pululant et insurgunt.’ The ludus is to be forbidden under pain of the greater excommunication. At the same time the allutarii are to be admonished, since they themselves, ‘in mercibus suis distrahendis plus iusto precio, modernis temporibus,’ have brought about the trouble, ‘ne exnunc, in vendendo quae ad eos pertinent, precium per Excellentissimum Principem et Dominum nostrum, Angliae et Franciae Regemillustrem, et Consilium suum, pro utilitate publica limitatum, exigant quovis modo.’