Note 329 — Chapter XX · THE SECULARIZATION OF THE PLAYS
Reading edition
Gerhohus, de Inv. Ant. lib. i. c. 5, de spectaculis theatricis in ecclesia Dei exhibitis (Gerhohi Opera Inedita, ed. Scheibelberger, i. 25) ‘Et sacerdotes, qui dicuntur, iam non ecclesiae vel altaris ministerio dediti sunt, sed exercitiis avaritiae, vanitatum et spectaculorum, adeo ut ecclesias ipsas, videlicet orationum domus, in theatra commutent ac mimicis ludorum spectaculis impleant. Inter quae nimirum spectacula adstantibus ac spectantibus ipsorum feminis interdum et antichristi, de quo nobis sermo est, non ut ipsi aestimant imaginariam similitudinem exhibent sed in veritate, ut credi potest iniquitatis ipsius mysterium pro parte sua implent. Quidni enim diabolus abutatur in serium rebus sibi exhibitis in vanitatis ludicrum, sicut Dominus quoque Iesus convertens in seria ludibria, quibus apud Iudaeos vel Pilatum in passione sua affectus est?... Quid ergo mirum si et isti nunc antichristum vel Herodem in suis ludis simulantes eosdem non, ut eis intentioni est, ludicro mentiuntur sed in veritate exhibent, utpote quorum vita ab antichristi laxa conversatione non longe abest?... Contigit, ut comperimus, aliquando apud tales, ut eum quem inter ludicra sua quasi mortuum ab Elisaeo propheta suscitantem exhiberent peracta simulatione mortuum invenirent. Alius item antichristo suo quasi suscitandus oblatus intra septem dies vere mortuus, ut comperimus, et sepultus est. Et quis scire potest an et cetera simulata antichristi scilicet effigiem, daemonum larvas, herodianam insaniem in veritate non exhibeant?... Exhibent praeterea imaginaliter et salvatoris infantiae cunabula, parvuli vagitum, puerperae virginis matronalem habitum, stellae quasi sidus flammigerum, infantum necem, maternum Rachelis ploratum. Sed divinitas insuper et matura facies ecclesiae abhorret spectacula theatralia, non respicit in vanitates et insanias falsas, immo non falsas sed iam veras insanias, in quibus viri totos se frangunt in feminas quasi pudeat eos, quod viri sunt, clerici in milites, homines se in daemonum larvas transfigurant....’