Note 308 — Chapter XX · THE SECULARIZATION OF THE PLAYS
Reading edition
Galvano Fiamma, de rebus gestis a Vicecomitibus (D’Ancona, i. 97; Muratori, Rer. Ital. Script. xii. 1017). The ceremony was ‘in die Epifanie in conventu fratrum Praedicatorum.... Fuerunt coronati tres Reges in equis magnis, vallati domicellis, vestiti variis, cum somariis multis et familia magna nimis. Et fuit stella aurea discurrens per aera, quae praecedebat istos tres Reges, et pervenerunt ad columnas Sancti Laurentii, ubi erat rex Herodes effigiatus, cum scribis et sapientibus. Et visi sunt interrogare regem Herodem, ubi Christus nasceretur, et revolutis multis libris responderunt, quod deberet nasci in civitate Bethleem in distantia quinque milliariorum a Hierusalem. Quo audito, isti tres Reges coronati aureis coronis, tenentes in manibus scyphos aureos cum auro, thure et myrrha, praecedente stella per aera, cum somariis et mirabili famulatu, clangentibus tubis, et bucinis praecedentibus, simiis, babuynis, et diversis generibus animalium, cum mirabili populorum tumultu, pervenerunt ad ecclesiam Sancti Eustorgii. Ubi in latere altaris maioris erat praesepium cum bove et asino, et in praesepio erat Christus parvulus in brachiis Virginis matris. Et isti Reges obtulerunt Christo munera; deinde visi sunt dormire, et Angelus alatus ei dixit quod non redirent per contratam Sancti Laurentii, sed per portam Romanam: quod et factum fuit. Et fuit tantus concursus populi et militum et dominarum et clericorum, quod nunquam similis fere visus fuit. Et fuit ordinatum, quod omni anno istud festum fieret.’ This is precisely the liturgic Stella translated into an out-of-door spectacle, which in its turn becomes the model for many a Quattrocento painting; cf., e.g., Botticelli’s Magi in the Uffizi, or Gentile da Fabriano’s, with the baboons done to the life, in the Accademia.