Note 4 — Chapter XVIII · LITURGICAL PLAYS
Reading edition
Duchesne, 236; Martene, iii. 71; Gasté, 69; Feasey, 53; Use of Sarum, i. 59; Sarum Missal, 258; Sarum Processional, 47; York Missal, i. 84; York Processional, 148. The custom is described in the Peregrinatio Silviae (Duchesne, 486) as already in use at Jerusalem in the fourth century. ‘Etiam cum coeperit esse hora undecima, legitur ille locus de evangelio, ubi infantes cum ramis vel palmis occurrerunt Domino, dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini. Et statim levat se episcopus et omnis populus porro: inde de summo monte Oliveti totum pedibus itur. Nam totus populus ante ipsum cum ymnis vel antiphonis, respondentes semper: Benedictus qui venit in nomine Domini. Et quotquot sunt infantes in hisdem locis, usque etiam qui pedibus ambulare non possunt, quia teneri sunt, in collo illos parentes sui tenent, omnes ramos tenentes, alii palmarum, alii olivarum; et sic deducitur episcopus in eo typo quo tunc Dominus deductus est. Et de summo monte usque ad civitatem, et inde ad Anastase per totam civitatem, totum pedibus omnes, sed et si quae matronae sunt aut si qui domini, sic deducunt episcopum respondentes, et sic lente et lente, ne lassetur populus; porro iam sera pervenitur ad Anastase.’