Note 655 — Chapter IX · THE SWORD-DANCE
Reading edition
Giraldus Cambrensis, Itinerarium Cambriae, i. 2 (Opera, R.S. vi. 32) ‘Videas enim hic homines seu puellas, nunc in ecclesia, nunc in coemiterio, nunc in chorea, quae circa coemiterium cum cantilena circumfertur, subito in terram corruere, et primo tanquam in extasim ductos et quietos; deinde statim tanquam in phrenesim raptos exsilientes, opera quaecunque festis diebus illicite perpetrare consueverant, tam manibus quam pedibus, coram populo repraesentantes. videas hunc aratro manus aptare, illum quasi stimulo boves excitare; et utrumque quasi laborem mitigando solitas barbarae modulationis voces efferre. videas hunc artem sutoriam, illum pellipariam imitari. item videas hanc quasi colum baiulando, nunc filum manibus et brachiis in longum extrahere, nunc extractum occandum tanquam in fusum revocare; istam deambulando productis filis quasi telam ordiri: illam sedendo quasi iam orditam oppositis lanceolae iactibus et alternis calamistrae cominus ictibus texere mireris. Demum vero intra ecclesiam cum oblationibus ad altare perductos tanquam experrectos et ad se redeuntes obstupescas.’