← Table of contents
The mediaeval stage, volume 1 (of 2)

Note 1261 — Chapter XV · THE BOY BISHOP

Reading edition

‘Memorandum, quod Anno Domini Millesimo cc lxiij. tempore G. de fferring, Decani, ordinatum fuit de officio Puerorum die Sanctorum Innocencium, prout sequitur. Provida fuit ab antiquis patribus predecessoribus nostris deliberacione statutum, ut in sollennitate Sanctorum Innocencium, qui pro Innocente Christo sanguinem suum fuderunt, innocens puer Presulatus officio fungeretur, ut sic puer pueris preesset, et innocens innocentibus imperaret, illius tipum tenens in Ecclesia, quem sequuntur iuvenes, quocumque ierit. Cum igitur quod ad laudem lactencium fuit adinventum, conversum sit in dedecus, et in derisum decoris Domus Dei, propter insolenciam effrenatae multitudinis subsequentis eundem, et affluentis improborum turbae pacem Praesulis exturbantis, statuendum duximus ut praedicti pueri, tam in eligendo suo Pontifice et personis dignitatum Decani, Archidiaconorum, et aliorum, necnon et Stacionariorum, antiquum suum ritum observent, tabulam suam faciant, et legant in Capitulo. Hoc tamen adhibito moderamine, ut nullum decetero de Canonicis Maioribus vel Minoribus ad candelabra, vel turribulum, vel ad aliqua obsequia eiusdem Ecclesiae, vel ipsius Pontificis deputent in futurum, set suos eligant ministeriales de illis qui sunt in secunda forma vel in tercia. Processionem suam habeant honestam, tam in incessu, quam habitu et cantu, competenti; ita vero se gerant in omnibus in Ecclesia, quod clerus et populus illos habeant recommendatos.’

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings