Note 1132 — Chapter XIV · THE FEAST OF FOOLS (continued)
Reading edition
Tractatus de precatione Dei, i. 302 (†1406-15), in F. Palacký, Documenta Mag. Ioannis Hus vitam illustrantia (1869), 722: ‘Quantam autem quamque manifestam licentiam in ecclesia committant, larvas induentes—sicut ipse quoque adolescens proh dolor larva fui—quis Pragae describat? Namque clericum monstrosis vestibus indutum facientes episcopum, imponunt asinae, facie ad caudam conversa, in ecclesiam eum ad missam ducunt, praeferentes lancem iusculi et cantharum vel amphoram cerevisiae; atque dum haec praetendunt, ille cibum potionemque in ecclesia capit. Vidi quoque eum aras suffientem et pedem sursum tollentem audivique magna voce clamantem: bú! Clerici autem magnas faces cereorum loco ei praeferebant, singulas aras obeunti et suffienti. Deinde vidi clericos cucullos pellicios aversa parte induentes et in ecclesia tripudiantes. Spectatores autem rident atque haec omnia religiosa et iusta esse putant; opinantur enim, hos esse in eorum rubricis, id est institutis. Praeclarum vero institutum: pravitas, foeditas!—Atque quum tenera aetate et mente essem, ipse quoque talium nugarum socius eram; sed ut primum dei auxilio adiutus sacras literas intelligere coepi, statim hanc rubricam, id est institutum huius insaniae, ex stultitia mea delevi. Ac sanctae memoriae dominus Ioannes archiepiscopus, is quidem excommunicationis poena proposita hanc licentiam ludosque fieri vetuit, idque summo iure, &c.’