← Table of contents
The mediaeval stage, volume 1 (of 2)

Note 1114 — Chapter XIV · THE FEAST OF FOOLS (continued)

Reading edition

‘... Te Deum, et tunc per consocios subtollitur, et elevatur, ac super humeros ad domum, ubi caeteri pro potu sunt congregati, laetanter deportatur, atque in loco ad hoc specialiter ornato et praeparato ponitur, statuitur et collocatur. Ad eius introitum omnes debent assurgere, etiam dominus Episcopus, si fuerit praesens, ac impensa reverentia consueta per consodales et consocios electo, fructus species et vinum cum credentia ei dentur, &c. Sumpto autem potu idem Abbas vel maior succentor ex eius officio absente Abbate incipit cantando ea quae secuntur; ab ista enim parte sclafardi, clericuli ceterique de suptus chorum debent esse simulque canere, ceteri vero desuper chorum ab alia parte simul debent respondere.... Sed dum eorum cantus saepius et frequentius per partes continuando cantatu tanto amplius ascendendo elevatur in tantum quod una pars cantando, clamando, è fort cridar, vincit aliam. Tunc enim inter se ad invicem clamando, sibilando, ululando, cachinnando, deridendo ac cum manibus demonstrando, pars victrix quantum potest partem adversam deridere conatur ac superare, iocosasque trufas sine taedio breviter inferre.

A parte Abbatis. Heros.

Alter chorus. Et nolic. nolierno.

A parte Abbatis. Ad fons sancti bacon.

Alii. Kyrie Eleison.

Quo finito illico gachia ex eius officio facit praeconizationem sic dicendo: De par Mossenhor Labat è sos Cosselliers vos fam assaber que tot homs lo sequa, lay on voura anar, ea quo sus la pena de talhar lo braye. Tunc Abbas aliique domum exeunt impetum facientes. Iuniores canonici chorarii scutiferique domini Episcopi et canonicorum Abbatem comitantur per urbem, cui transeunti salutem omnes impertiunt. In istis vero visitationibus (quae usque ad vigiliam Natalis Domini quotidie vespere fiunt) Abbas debet semper deportare habitum, sive fuerit manta, sive tabardum, sive cappa una cum capputio de variis folrato.’ It is curious how the characteristic meridional love of sheer noise and of gesture comes out.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings