Note 1047 — Chapter XIII · THE FEAST OF FOOLS
Reading edition
Chérest, 66, from Acta Capitularia (Dec. 4, 1444) in Bibl. Nat. Cod. Paris. 1014 and 1351 ‘De servitio dominicae circumcisionis, viso super hoc statuto per quemdam legatum edito, et consideratis aliis circa hoc considerandis, et ad evitandum scandala, quae super hoc possent exoriri, ordinatum fuit unanimiter et concorditer, nemine discrepante, quod de caetero dictum servitium fiet, prout iacet in libro ipsius servitii, devote et cum reverentia; absque aliqua derisione, tumultu aut turpitudine, prout fiunt alia servitia in aliis festis, in habitibus per dictum statutum ordinatis, et non alias, et voce modulosa, absque dissonantia, et assistant in huiusmodi servitio omnes qui tenentur in eo interesse, et faciant debitum suum absque discursu aut turbatione servitii, potissime in ecclesia; nec proiiciatur aqua in vesperis super praecentorem stultorum ultra quantitatem trium sitularum ad plus; nec adducantur nudi in crastino festi dominicae nativitatis, sine brachis verenda tegentibus, nec etiam adducantur in ecclesia, sed ducantur ad puteum claustri, non hora servitii sed alia, et ibi rigentur sola situla aquae sine lesione. Qui contrarium fecerit occurrit ipso facto suspensionis censuram per dictum statutum latam; attamen extra ecclesiam permissum est quod stulti faciant alias ceremonias sine damno aut iniuria cuiusquam.’ The proceedings on the day after the Nativity are probably explained by the election of the precentor on that day (after Vespers). The victims ducked may have failed to be present at the election; but cf. the Easter prisio (ch. vii).