Note 1035 — Chapter XIII · THE FEAST OF FOOLS
Reading edition
Epistola de Reformatione Theologiae (Gerson, Opera Omnia, i. 121), from Bruges, 1st Jan. 1400 ‘ex sacrilegis paganorum idololatrarumque ritibus reliquiae,’ &c.; Solemnis oratio ex parte Universitatis Paris. in praesentia Regis Caroli Sexti (1405, Opera iv. 620; cf. French version in Bibl. Nat. anc. f. fr. 7275, described P. Paris, Manus. franç. de la Bibl. du Roi, vii. 266) ‘hic commendari potest bona Regis fides et vestrum omnium Dominorum variis modis religiosorum, ... in hoc quod iam dudum litteras dedistis contra abominabiles maledictiones et quasi idolatrias, quae in Francorum fiunt ecclesiis sub umbra Festi fatuorum. Fatui sunt ipsi, et perniciosi fatui, nec sustinendi, opus est executione’; Rememoratio quorumdam quae per Praelatum quemlibet pro parte sua nunc agenda viderentur (1407-8, Opera, ii. 109) ‘sciatur quomodo ritus ille impiissimus et insanus qui regnat per totam Franciam poterit evelli aut saltem temperari. De hoc scilicet quod ecclesiastici faciunt, vel in die Innocentium, vel in die Circumcisionis, vel in Epiphania Domini, vel in Carnisprivio per Ecclesias suas, ubi fit irrisio detestabilis Servitii Domini et Sacramentorum: ubi plura fiunt impudenter et execrabiliter quam fieri deberent, in tabernis vel prostibulis, vel apud Saracenos et Iudaeos; sciunt qui viderunt, quod non sufficit censura Ecclesiastica; quaeratur auxilium potestatis Regiae per edicta sua vehementer urgentia’; Quinque conclusiones super ludo stultorum communiter fieri solito (Opera iii. 309) ‘qui per Regnum Franciae in diversis fiunt Ecclesiis et Abbatiis monachorum et monialium ... hae enim insolentiae non dicerentur cocis in eorum culina absque dedecore aut reprehensione, quae ibi fiunt in Ecclesiis Sacrosanctis, in loco orationis, in praesentia Sancti Sacramenti Altaris, dum divinum cantatur servitium, toto populo Christiano spectante et interdum Iudaeis ... adhuc peius est dicere, festum hoc adeo approbatum esse sicut festum Conceptionis Virginis Mariae, quod paulo ante asseruit quidam in urbe Altissiodorensi secundum quod dicitur et narrari solet, &c.’