← Table of contents
The mediaeval stage, volume 1 (of 2)

Note 989 — Chapter XIII · THE FEAST OF FOOLS

Reading edition

The document is too long to quote in full. These are the essential passages. The legate says: The Church of Paris is famous, therefore diligence must be used ‘ad exstirpandum penitus quod ibidem sub praetextu pravae consuetudinis inolevit ... Didicimus quod in festo Circumcisionis Dominicae ... tot consueverunt enormitates et opera flagitiosa committi, quod locum sanctum ... non solum foeditate verborum, verum etiam sanguinis effusione plerumque contingit inquinari, et ... ut sacratissima dies ... festum fatuorum nec immerito generaliter consueverit appellari.’ Odo and the rest order: ‘In vigilia festivitatis ad Vesperas campanae ordinate sicut in duplo simplici pulsabuntur. Cantor faciet matriculam (the roll of clergy for the day’s services) in omnibus ordinate; rimos, personas, luminaria herciarum nisi tantum in rotis ferreis, et in penna, si tamen voluerit ille qui capam redditurus est, fieri prohibemus; statuimus etiam ne dominus festi cum processione vel cantu ad ecclesiam adducatur, vel ad domum suam ab ecclesia reducatur. In choro autem induet capam suam, assistentibus ei duobus canonicis subdiaconis, et tenens baculum cantoris, antequam incipiantur Vesperae, incipiet prosam Laetemur gaudiis: qua finita episcopus, si praesens fuerit ... incipiet Vesperas ordinate et solemniter celebrandas; ... a quatuor subdiaconis indutis capis sericis Responsorium cantabitur.... Missa similiter cum horis ordinate celebrabitur ab aliquo praedictorum, hoc addito quod Epistola cum farsia dicetur a duobus in capis sericis, et postmodum a subdiacono ... Vesperae sequentes sicut priores a Laetemur gaudiis habebunt initium: et cantabitur Laetabundus, loco hymni. Deposuit quinquies ad plus dicetur loco suo; et si captus fuerit baculus, finito Te Deum laudamus, consummabuntur Vesperae ab eo quo fuerint inchoatae.... Per totum festum in omnibus horis canonici et clerici in stallis suis ordinate et regulariter se habebunt.’

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings